- SETABIS
- SETABISoppid. Hispan. inter Carthaginem, et Saguntum in loco celso situm. Silius l. 16. v. 474.---- Excelso nutritum colle creâratSetabis. ----- -----In Strabone l. 3. scribitur Σέταβις, in Ptol. Σαίταβις cum amne cognomine, et vicinâ Saetabiculâ. Nomen factum esse suspicatur Bochart. l. 1. Chanaan, c. 35. ex Seti-buts, i. e. stamine, vel telâ byssi, quae ibi texebatur. Catullus, Epigr. 12. extr.Nam sudaria Setaba ex IberisMiserunt mihi munera FabullusEt Verannius.Silius l. 3. v. 373.Atque altrix celsâ mittebat Setabis arce,Setabis et telas Arabum sprevisse superbas,Et Pelusiacô filium componere linô.Agrum habuit sibi propinquum nomine Spartarium, a sparto lini genere, sive iunci. Strabo siquidem χοινοῦντα, i. e. iuncarium interpretatur. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.